Pāvesta legāta Vilhelma no Modenas dotā 1226.gada 15.marta Rīgas robežu nospraušanas akta interpretācija (07.05.1226.)

Pievienoja: 
Valters Grīviņš, 06.02.2014

[1226.gada 7.maijā, Daugavgrīvā]

Dokumenta teksts latīņu valodā:

Wilielmus, Divina miseratione Mutinen[sis] episcopus, apostolice sedis legatus, omnibus presentem litteram audituris, in Salvatore mundi salutem. Cum auctore Domino facta esset concordia, nobis mediantibus, inter dominum episcopum Albertum, prepositum et magistrum et plures alios ex parte una, et cives Rigenses ex altera, orta dubitatione ex quibusdam verbis scriptis in ipsa concordia, videlicet, utrum Selones de agris novis vel veteribus deberent civibus respondere de censu; item utrum Dunemundenses deberent extra suos terminos agros et culta in marchia civitatis sicut ceteri homines obtinere, super quibus dubitationibus, visis utriusque concordie, tam civitatis quam Dunemundensium sc[ripti]s, taliter interpretati sumus. Quod Selones non de veteribus agris, sed de novis tantum respondeant civitati, nullo habito respectu, utrum empti fuerint a Lyvonibus vel non empti tales agri; et si dubitatum fuerit, an sint veteres an novi, trium civium iuratorum, qui ad hoc ordinati sunt, iudicio terminetur. De Dunemundensibus autem, ut citra Dunam nullos agros habeant cultos vel incultos in marchia civitatis extra terminos, qui continentur in concordia inter ipsos et cives; frugibus tamen presentis anni, quos propriis laboribus vel sumptibus seminarunt, ad usum monachorum reservatis. Ultra Dunam autem de cultis et agris monachorum iudicetur, sicut de agris episcopi, prepositi et magistri. Datum anno Domini m’cc’xx’vi’, nonas Maii.

Avots: Latvijas vēstures avoti. 2. sējums: Senās Latvijas vēstures avoti. 1.burtnīca. Red. Švābe, A. Rīga: Latvijas Vēstures institūta apgādienss, 1937., Nr.132, 109.-110.lpp.

Publicēts arī: 

Liv-, Est- und Curländisches Urkundenbuch. Hrsg. von F.G.Bunge u.a. Bd. I, Reval, 1853. n.87.

Livländische Güterurkunden. Hrsg. von H.Bruining und N.Busch. Bd.I. Riga, 1908. n.10.

Ievietots: 11.09.2001.

Glabāšanas vieta: 
pergamenta oriģināls ar vienu zīmogu - Rīgas pilsētas arhīvā, kapsula a, n.11.

Bibliotēka

Personas

Iezīmes

Dokumenta veids: 
Administratīvie, Īpašumtiesību
Avoti: 
Atsevišķi dokumenti
Hronoloģija: 
13. gadsimts1226Maijs7
Pilsēta: 
Rīga

Reklāma