Rīgas bīskaps Alberts piešķir savam domkapitulam premonstriešu ordeņa statūtus (1210. gada 21. decembrī)
Albertus, Dei gratia Rigensis episcopus, universis, ad quos hec pagina perveniet, salutem in Domino. Ad plantandam ecclesie nostre religionem conventum nostrum de ordine Premonstratensi instituere cupientes, de consensu et consilio domini Innocentii, summi pontificis, eum, qui hactenus in Rigensi fuit ecclesia, in Premonstratensem ordinem decrevimus commutare. Concedimus igitur ordini predicto ecclesiam nostram cathedralem in Riga cum omni iure et integritate earum, quas nunc habet, possesionem, eis, qui in ipsa Deo regulante diffinituri sunt canones, concedentes ius episcopum eligendi, fundum ecclesie ad claustrum faciendum in vicino civitatis, ubi de communi postularunt consilio, fratribus assignavimus supradictis et etiam agros, quos habet ecclesia in Insula Lapidea. Addimus eis silvam incultam de Dwina usque ad Aquam Australem, salvis agris, qui ibidem a Livonibus iuste ac proprie possidentur. Ut igitur hec nostra donatio rata permaneat et integra, ecclesiam nostram Rigensem cum omnibus supradictis Capenbergensi preposito preposito And[ree?], Scheyden[si] abbati Hermanno, qui eam vice Premonstratensis capituli recipiant, assignamus. Testes adeantur, prior capenbergensis conventus, prior et conventus Scheydensis, Henricus sacerdos de Lon, Joannes, capellanus noster. Datum in Cappenbergh, anno Domini [MCCXXII] kalendas Januarii.
© 2000. Daiga Lapāne, tulkojums no latīņu valodas.